ODOR Assyrius

ODOR Assyrius
ODOR Assyrius
apud Catullum, Epigr. 69. v. 144.
Fragrantem Assyrio venit odore domum.
Et Tibullum l. 1. El. 3. v. 7.
——— Soror Assyrios cineri quae dedit odores.
De omni genere aromatum. Sic Assyrium Amomum, apud Virg. Ecl 4. v. 25. et Martialem l. 8. Epigr. 77. v. 3. Assyriss succi, apud
Statium Theb. l. 6. v. 209. Assyrii nidi Phoenicis, i. e. omni aromatum genere farcti, apud Martialem iterum l. 5. Epigr. 7. v. 1. etc. Vide supra. Huiusmodi odores, opulenti olim homines magnificis funerationibus fuis, inter alia, impendebant, largâ manu: quae tamen omnia prae Poeticis defunctorum laudibus, in omne aevum duraturis, contemnenda merito dicit Statius l. 5. Sylvâ 3. v. 41.
Hic ego te (Nam Sicanii nen mitius halat
Aura croci, dites nec sic ubi rara Sabaei
Cinnama, odoratas vel Arabs decerpsit aristas)
Inserui cum laude loci ————
Ubi quid per odoratas aristas intelligatur, docte explicat Io. Ant. Saracenus ad Dioscoridem l. 1. c. 6. De Arabum Odoribus vero pulchra congessit, praecipue Poeticae lectionis, locuples promus, Io. Passeratius ad Propert. l. 2. El. 29. p. 370. Vide quoque supra in voce Aroma. Coeterum Odores, non tam alimento, ut quidam de Astomis, Indiae populis iuxta Gangem, prodiderunt, quam multis aliis humanis usibus, idonei sunt. Namque et de sapore prius ex odore iudicium facimus; et cum odores sint ἀναθυμιάσεις καπνώδεις, halitus fumei, iique ex rebus bene temperatis educti, vim habent tum aera purgandi, tum ubi cerebrô recepti sunt (uti Democriti exemplô patet, qui, Thesmophoriorum triduô, mellis vel panis odore solô vitam sustentavit) recreandi spiritus et ad tempus conservandi. Nec dubitandum, quin ob ista praecipue odorum et suffituum in Sacris usus fuerit, tum apud Israelitas tum apud Gentiles. quorum hos eo spectâsse Scaliger vult, quod putarent aere per suffitus purgatô, locorum naturam aptam reddi ad Numina suscipienda, Exercit. 104. sect. 4. Sed hoc cuiusmodi sit, non facile dictu est. Sane locis quamplurimis eôdem tempore, eidem Numini, ture et suffimentis aliis sacris sacra faciebant: at non fuit ea Gentium opinio, Numen unum unô temproe esse plurimis in locis. Forte ergo eo attenderunt magis, quod Dii caelos incolant, et odores caelos petant: quod item Dii spiritus sint, et odores reficiant spiritus. An dicemus magis, nationes id traditione a piis accepisse Maioribus? Nam magna ceremoniarum Gentilium pars ex Patriarchalibus ac Mosaicis originem traxit, ut notum etc. Vide plura hanc in rem, apud Voss. de Idolol. l. 3. c. 30. ut et infra, ubi de Olfactu, ac Suffimentis. De luxu vero Veter. odoribus condiendi vina, unguenta, alia, vide hîc passim; pavimenta quoque odoriferis huiusmodi respergendi, voce Vinum etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”